CHILIARCHUS

CHILIARCHUS
CHILIARCHUS
nomen officii, in regia olim Persarum aula. C. Nepos, Conone, c. 3. Posteaquam venit (Donon) primum ex more Persarum ad Chiliarchum, qui secundum Imperii gradum tenebat, Tithraustem accessit, seque ostendit cum Rege colloqui velle, nemo enim sine hoc admittitur. Unde idem Εἰσαγγελεὺς Diodor. Sic. l. 16. ubi de Aristozane. Aliquando tamen officia haec separata, et Chiliarchi dignitatem Εἰσαγγελέως seu Internuntii honore ampliorem celsioremque fuisse, colligitur ex eodem, l. seq. ubi Aristozanem primum Εἰσαγγελέα, postea demum ad Chiliarchi dignitatem ascendisse tradit. Idem Megisthanes vocabatur, et insuper post Regem totius regiae curationem habebat, quemadmodum apud Aegyptios Dioecetes. Nec vero dissimile, hunc unum fuisse ex Persarum Δορυφόροις, qui ad numerum millenarium ascendebant, teste Athenaeô, l. 13. c. 3. quibus aliquanto viliores erant Cubicularii ad ostium palatii, quos πυλουροὺς vocabant, vel secundum Plutarchum Κατευναςτάς. Coeterum Χιλίαρχος Graecis vulgo dicitur, qui mille viris praefectus est. Quô sensu vox apud Curtium occurrit, l. 5. c. 2. Novem, qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant; Chiliarchos vocabant. Et Iosephum, de bello Iud. l. 3. Milites ad Centuriones, illi ad Chiliarchos conveniunt. Hieronymus talem Tribunum dixit Exod. c. 18. 35c. Vide Keuchenium aliosque ad Nepotem d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • chiliarch — chiliarchy, n. /kil ee ahrk /, n. (in ancient Greece) the military commander of 1000 men. [1650 60; < L chiliarches (or chiliarchus) < Gk chiliárches (or chiliárchos), equiv. to chíli(oi) 1000 + arches (or archos) ARCH] * * * …   Universalium

  • CUBICULARIUS — Papiae ex Sosipatro, Custos Cubiculi; Graece Ε᾿υνοῦχος, namque etiam custodire, τὸ ἔχειν significat. Leo, Nov. de Eunuchis 98. Καὶ τῆς ἐυνῆς ἀνυπόπτους φύλακας εἶναι, τοῦτο γὰρ ἡ κλῆσις ἐγγυᾶται. Vide Cuiacium, in l. ff. de lib. et posth. ambros …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIOECESIS — Graece Διόικησις, dicebatur plurium provinciarum inter se copulatarum praefectura. Balsamon in can. 9. Concilii Chalcedon. Διόικησις δέ ἐςτινἡ πολλὰς ἐπαρχίας ἔχουσα εν ἑαντῄ: quarum quaelibet suas habebat Merropoles: quae singulae regebantur a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HANOSBATES — Chiliarchus Persa sub Rege Dario Hystapsis, cuius meminit Polyaen. l. 7. quamvis ibidem Interpres legat Rhanosbates …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MEGISTANES — dicuntur poceres et magnates, viri summates, quibus permissum erat cum regibus epulari. Nam et Herodes D. Marco c. 6. v. 21. dicitur μέγιςτᾶσι convivium praebuisse, quos vetus interpres Principes vertit. Usi hâc voce Seneca Ep. 21. Tacit. l. 15.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOLUSIUS Proculus — in classe Misenensi Chiliarchus, occidendae matris Neronis inter ministros. Ab Epichari, conscientiâ coniurationis, illigatus, audita ad Neronem detulit. Tacit. l. 15. Annal. c. 51 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ՀԱԶԱՐԱՊԵՏ — (ի, աց.) NBH 2 0002 Chronological Sequence: Early classical, 6c, 10c գ. χιλίαρχος chiliarchus, tribunus, preafectus super mille. Պետ եւ գլուխ հազարաց՝ ʼի զօրու. կամ ʼի կարգաւորեալ բազմութեան. ... *Հազարապետս, եւ հարիւրապետ, եւ յիսնապետս:… …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”